Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Quid enim boni est nodos
operose solvere, quos ipse, ut solveres, feceris ? Sed
quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum
sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit,
quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia
commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa
habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen
animorum et intentionem excitant), ita haec, quae
videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam
ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi
obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium
faciant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.